monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 19
Erunt autem suburbana civitatis ad Aquilonem, ducenti quinquaginta: et ad meridiem, ducenti quinquaginta: et ad Orientem, ducenti quinquaginta: et ad mare, ducenti quinquaginta. Pro suburbanis, quae Hebraice dicuntur MAGRAS , rursum LXX διάστημα, id est, spatium transtulerunt. Quod autem dicitur, ducenti quinquaginta per singulas plagas, subauditur calami, qui sena cubita habent, et unum palmum; et per singula latera faciunt passus sexcentos decem et septem paulominus, et in communi mille calamos, habentes passus duo millia quadringentos sexaginta octo: quae spatia muros per circuitum ambiunt civitatis, ut inter urbem et ea quae reliqua sunt, dividant.