monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 18
In fine enim praeteriti capituli positum est: Et erit civitas in medio eius, id est, terrae. Primumque a plaga Septentrionali incipit, et e regione ponit plagam Meridianam. Rursumque par reddit pari: ut Orientali plagae e contrario ponat Occidentalem, id est, mare: singulaque latera civitatis habeant quatuor millia et quingentos calamos; qui faciunt supputatim undecim millia passuum et octoginta quinque, ut simul omnis urbs, sicut in fine huius voluminis scribitur, per circuitum habeat decem et octo millia calamorum, qui faciunt quadraginta quatuor millia passuum, et trecentos quadraginta. Unde et quadragesimus quartus Psalmus, qui inscribitur, In finem pro his qui commutabuntur, et pertinet ad Idida, id est, ad amabilem Domini, sive ut interpretatus est Aquila, pro liliis, Symmachusque pro floribus, Ecclesiae, quae urbs Domini est, continet sacramenta, de qua scribitur in eodem psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate . Et iterum: Omnis gloria filiae regis intrinsecus : ut non sit similis sepulcris forinsecus dealbatis, sed et intus et foris omnia lavet paropsidis . Cumque recesserimus ab Aquilone, vento frigidissimo, transimus ad meridiem, et post ortum in nobis lumen scientiae, occasum fortitudinum formidamus, nequaquam praeterita, sed futura considerantes, nec habentes certam virtutis possessionem, sed quotidie in oratione dicentes: Ne inducas nos in tentationem, quam ferre non possumus .