monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 16
Per quae intelligimus cuncta quae referimus ad sensus, hoc est, ad corporis voluptates, quae visu, et auditu, tactu, odore et sapore capimus, esse profana, et templi sanctimoniam non habere, nec sacerdotale esse privilegium , sed laicae vilitatis. Civitas autem erit in medio, de qua scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei . Et: Non potest civitas abscondi super montem posita : de qua dicemus in consequentibus. Προτείχισμα, hoc est, antemurale, et διάστημα, id est, spatium, quod LXX pro suburbanis interpretati sunt, quem sensum in hoc loco habeant, ignoramus.