monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 15
Quinque millia autem quae supersunt in latitudine, per viginti quinque millia, subauditur longitudinis, profana erunt urbis: ut cunctis habitare liceat Israelitis, omnique de plebe: non quod immunda sint, aut aliquid in habitatione terrae sanctae contaminatum, putridum putetur et sordidum; sed quod praeter Sacerdotes omnibus in eis habitare permissum sit.