monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 14
Profanum autem est et laicum, id est, vulgare, quod omni populo habitare passim licet. Illud autem quod dixerunt LXX: Nec mensurabitur, nec auferetur, pro eo quod nos diximus, non mutabitur, nec transferetur, sensum non habere, perspicuum est. Describitur quoque Levitarum possessio, quae vicina quidem est finibus sacerdotum, et eadem habet spatia in longitudine, et in latitudine pro multitudine Levitarum, quae habet pancitas Sacerdotum, sed tamen propriis utitur terminis, et intelligit se a Sacerdotali gradu esse disiunctam: ad decutiendam superbiam ministrorum, qui ignorantes humilitatem status sui, ultra Sacerdotes, hoc est presbyteros, intumescunt, et dignitatem non merito, sed divitiis existimant. Certe qui primus fuerit ministrorum, quia per singula concionatur in populos, et a Pontificis latere non recedit, iniuriam putat, si presbyter ordinetur: et non meminit mensarum et viduarum minister, in obsequium se et ministerium non solum Sacerdotum, sed et viduarum, et pauperum delegatum. Et non venundabunt, inquit, ex eo, neque mutabunt, ut permaneat Leviticae distributionis aeterna possessio, nec vincatur pretio meritum dignitatis, nec ab alio transferamus ad alium: quia quae sanctificata sunt Domino, non eorum quibus data sunt, sed eius cuius nomine possidentur.