monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 13
Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum, et in suburbana: et erit civitas in medio eius. Quod nos vertimus in profanum, pro quo Aquila βέβηλον, Symmachus et Theodotio λαἳκὸν transtulerunt; LXX dixere προτείχισμα quod antemurale possumus dicere.