monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 11
Erunt, inquit, eis primitiae de primitiis terrae, hoc est sacerdotibus: et qui non erraverunt, cum errarent filii Israel et Levitae. Primitiae autem de primitiis, sicut decimarum decimae, sanctumque sanctorum, iuxta terminum Levitarum: ut habent quidem Levitae confinia sacerdotum, sed umbilicum, id est, medium eius, et ipsam possessionem tenere non valeant.