monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 10
Sanctuarium autem, id est, Templum Domini, in medio erit primitiarum Sacerdotalium, et aequo latere ex omni parte vallabitur. Et quod dixerat: Hae autem erunt primitiae sanctuarii Sacerdotum, ne communi vocabulo omnes Sacerdotes vindicarent sibi huius loci possessionem, et caeremonias observandas, ponit specialiter inferens: Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui interpretatur, iustus; de quo dicitur: Iustus Dominus, et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius . Pro quo Sadoc, LXX scribunt Sadduc. Iste Sadoc loquitur in Evangelio: Non enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio . Et de hoc sub nomine Salomonis mystice Propheta decantat: Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis . Illi autem sacerdotes Domini sanctuarium possidebunt, et custodient caeremonias eius: qui non erraverunt cum errarent filii Israel atque Levitae, de quibus in superioribus disputatum est: qui non offerunt victimas, sed privilegio nominis, et erroris sui humilitate contenti, semper loquuntur in corde: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper . Audiat hoc sacerdotalis gradus, et Arianae persecutionis ardore superatus, ac verae postea fidei, ne opibus careat, potentia colla submittens, sufficere sibi si non expellatur ex templo, si pristini nominis umbram quamdam et imaginem teneat, et non resupinus ructans delicias, quasi immaculatus et purus de excelso throno nobis imperitiae suae, et barbarae garrulitatis ructet nauseam.