monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 9
Haec autem erunt primitiae sanctuarii Sacerdotum; ad Aquilonem longitudinis viginti quinque millium, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad Orientem latitudinis decem millia, et ad Meridiem longitudinis viginti quinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio eius. Sacerdotibus erit sanctuarium de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae. Et erunt primitiae de primitivis terrae sanctum sanctorum, iuxta terminum Levitarum. Quatuor primitiarum sanctuarii describuntur plagae, quae non ad populum, nec ad vulgus ignobile, neque ad Levitas, inferiorem gradum, sed proprie ad cultum pertinent sacerdotum: Aquilonis videlicet, et Occidentis, et Orientis, et Austri: et per partes profectuum ordo narratur, ut Aquilonis frigora relinquentes, veniamus ad Occidentem: quod scilicet occidant nobis vitia atque intereant, et inde transeamus ad Orientem: ortoque nobis sole iustitiae, veniamus ad Meridiem, in quo clarissimum lumen, atque perfectum est: et tam ab Aquilone usque ad mare, quam ab Oriente usque ad Meridiem, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia sint: ut ubique eadem longitudinis, et latitudinis mensura servetur.