monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 7
Neque enim in singularum descriptione tribuum, mensura descripta est. Sin autem latitudo habet vigintiquinque millium calamorum, coniici datur, multo maiorem esse numerum longitudinis, quae semper maior est latitudine. In medio autem sanctuarium ponitur iuxta primitias, quae sunt Domino separatae, longitudinis viginti quinque millium calamorum, et latitudinis decem millium: quae legens nihil aliud possum dicere, nisi illud Apostoli: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia iudicia eius et investigabiles viae eius ! Et in alio loco: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, et sublimitas, et profundum: scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei : Vigesimum quintum autem numerum referri ad sensus, de quibus dictum est: Sensum divinum possidebitis, et decem millium, ad perfectam consummatamque virtutem, quae Decalogo veteris Instrumenti, ad Evangelicum perveniat sacramentum, et prius brevi sermone perstrinximus, et hic ex parte commonebimus.