monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 6
Et super terminum Iuda a plaga Orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millia latitudinis et longitudinis: sicut singulae partes a plaga Orientali usque ad plagam maris, et erit sanctuarium in medio eius. Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus. Superfluum est disserta disserere, et in quibus supra laboravimus, quasi non sint dicta, iterum laborare. Post septem tribuum terminos, ab Oriente usque ad Occidentem describuntur primitiae; quarum latitudo teneat vigintiquinque millia calamorum: longitudo vero sicuti tenent singulae tribus ab Oriente, usque ad mare, cuius longitudinis incertus est numerus.