monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 5
Neque enim opus erat in descriptione mystica, et habitatione sanctorum, et conversatione perfecta, fugitivorum describi auxilia, quibus Israel indiguit adhuc in terra positus, et per multos labores atque discrimina ad hanc civitatem venire festinans, et in singulis sanctis loquens: Advena sum atque peregrinus sicut omnes patres mei . Et in alio loco: Habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea .