monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 4
De quibus universis in suis disseremus locis. Hocque notandum, quod quadraginta octo civitatum, quae in Numerorum volumine tribui Leviticae dantur ad habitandum cum suburbanis suis, hic silentur nomina, et civitates fugitivorum: quarum tres trans Iordanem, Bosor videlicet, et Ramoth, et Gaulon in duabus et dimidia tribu datae sunt: et tres intra Iordanem, Cades videlicet, et Sichen, et Cariatharbe.