monumenta.ch > Hieronymus > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 62
Si enim advenis et alienigenis cum his qui sunt de populo Israel, hoc est indigenis, terra dividatur; nulli dubium eamdem esse haereditatem populi gentium et populi Iudaeorum: si tamen conversi fuerint ad cultum Dei Israel, quod proprie nomen possidet Christianum, habentibus Iudaeis Legis litteram, et nobis spiritum: illisque tenentibus membranas, et nobis eum qui scriptus est in membranis.