monumenta.ch > Hieronymus > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 61
Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel, et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserunt ad vos, qui genuerint filios in medio vestri, et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. Per hoc capitulum discimus (et decutitur supercilium Iudaeorum) nihil inter Israel et gentium populum esse divisum.