monumenta.ch > Hieronymus > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 60
Occidens autem iuxta leges tropologiae semper in mari est: semper in salo et fluctibus, ubi quotidie naufragia suscitantur, et miserorum neces, et divitiarum et mercium amissio, et tamen quum haec omnia patientia fregerimus, venimus per directum ad Emath, hoc est, ad Domini veritatem, qui victis persecutionibus, aeterna nobis praemia repromisit.