monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 58
Semper enim virtutibus contradicitur. Unde et praedicationi Evangelicae, Iudaei contra Paulum disserentes, in toto orbe asserunt contradici . Et in Evangelio legimus, Simeone dicente: Hic erit in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum, cui contradicetur . Omnis autem contradictio est sanctitatis, quod interpretatur Cades, dicente Psalmista: Concutiet Dominus desertum Cades ; quod videlicet primum non habebat Domini sanctitatem: sed concussum est atque commotum, ut reciperet hospitem Deum, qui dicit: Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea ? Post desertum Cades, usque ad mare magnum in meridie, plagae Australis torrens est, de quo supra diximus; qui non de terra, sed de coelo pluvias habet diversarum virtutum varietate collectas: