monumenta.ch > Hieronymus > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 57
Hic vero terminus plagae australis, hoc est meridianae, incipit a Thamar, quae urbs in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Palmyra nuncupatur: Hebraeoque sermone THAMAR dicitur, quae in lingua nostra, palmam sonat, usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mare magnum, hoc quod Aegypti Palestinaeque praetendit littoribus, et haec est plaga Australis ad Meridiem. Post plagam ergo Aquilonis et Orientis, quando ortus nobis fuerit sol iustitiae, accipimus Meridianam plagam, quando eorum nobis desuper lumen infunditur, et cum Abraham inimus convivium , et inebriamur vino, quod laetificat cor hominis , cum Ioseph et fratribus eius . Incipit autem ista possessio, et hi termini Thamar, a palma videlicet victoriaque vitiorum, usque ad aquas contradictionis.