monumenta.ch > Hieronymus > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 56
Plaga autem Australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis (sive ad aquas Mariboth: hoc enim contradictio, sive διαδικασμὸς, hoc est iurgia sonat). Cades quoque et torrens, usque ad mare magnum haec est plaga ad meridiem Australis. Pro quo in Numerorum libro ita scriptum est: Incipiet a solitudine Sin, quae est iuxta Edom, et habebit terminos contra Orientem mare , qui circuibunt Australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant Senna, et pervenient in Meridie usque ad Cadesbarne: unde egredientur confinia ad villam nomine Addar, et tendent usque ad Asemona: ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur . Quod breviter hoc significat (ne per occasionem Ezechielis, ad expositionem videamur Numerorum transisse latissimam), a solitudine Sin, quae est iuxta Edom, et mari Rubro terminum circuire, et per ascensum Scorpionis, et per Senna et Cadesbarne, et atrium Addar, et ab Asemona pervenire usque ad torrentem Aegypti, qui iuxta urbem Rhinocoruram mari influit.