monumenta.ch > Hieronymus > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 51
Et ut scias Reblam hanc significare urbem, quae nunc in Syria Coele nobilissima est, sequitur: Contra fontem, quem perspicuum est significari Daphnem: de quo fonte supradicta urbs aquis abondantissimis fruitur. Hic autem focus a Cneo Pompeio, qui primus Iudaeam Romano subegit imperio, militari manu consitus est; et ab eo iuxta fabulam poetarum, Daphnes nomen accepit, ob lauros et cyparissos, quae arbores in ipso loco frequentissimae sunt.