monumenta.ch > Hieronymus > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 49
Sicut enim per moerorem declinamus mala impendentia, et ex latere devitamus: sic post sanguinem, et cilicium vitae sanguinariae, antequam veniamus ad confinia Emath, circuimus et pervenimus ad montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu eius, Et Dominus in circuitu populi sui . Qui locus appellatur, atrium Thicon, hoc est, atrium medium, ut interpretatus est Symmachus, iuxta terminos Auran, quod iracundiam sonat, et cum propheta dicamus: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei . Et a mari usque terminos Damasci; in quo et apostolus Paulus a furore Iudaico et effusione Ecclesiastici sanguinis, lumen caecitate conspexit, et assumpto cilicio persecutionis veteris, Evangelium praedicavit, ut perveniret ad atrium fontis aeterni, et in Aquilone quondam positus, apprehenderet terminum veritatis.