monumenta.ch > Hieronymus > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 47
Igitur Thicon, medium sonat: Auran, quam LXX in Graecum vertere sermonem, Auranitidis, iracundiam. Aser, autem Enon, quae est terminus Damasci, in lingua nostra dicitur atrium fontis. Septentrionalis igitur plaga incipit a mari magno per viam Ethalon, quod interpretatur, incunabula moeroris, et per poenitentiam venit ad Sadada, ubi est ex latere declinatio.