monumenta.ch > Hieronymus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 46
Ethalon interpretatur, incunabula moeroris: Sadada, latus eius, a latere, non a latitudine intellige: Emath, furor, qui Graece dicitur, χόλος: Berotha, putei: Sabarim, circuitus montium: Damascus, sanguis sacci et osculi, sive poculi. Domum autem, sive atrium Thicon, Symmachus interpretatur, atrium medium, quod pergit ad terminos Auran.