monumenta.ch > Hieronymus > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 44
A quo, inquit, venies in Emath, quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato: nam cognomentum habuit Ἐπιφανής. Usque ad terminos, inquit, Sadada, qui locus et in praesenti Ezechielis ponitur lectione, ibunt confinia usque Zephrona, quam urbem hodie Zephyrium oppidum Ciliciae vocant. Hoc autem quod sequitur: Et villa Enam, pro quo in Hebraico scriptum est, ASER ENON, sive Enan, et praesens continet locus.