monumenta.ch > Hieronymus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 43
In Numeroram igitur libro , in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur, ab Aquilone, id est, plaga Septentrionali ista descriptio est: Porro ad Septentrionalem partem a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venies in Emath, usque ad terminos Sadada, ibunt confinia usque Zephrona et villam Enam, sive Aser Enon. Dicuntque Hebraei Septentrionalem plagam incipere a mari magno, quod Palaestinae, Phoenicis, et Syriae quae appellatur Coele, Ciliciaeque praetenditur littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit: Pervenient termini usque ad montem altissimum , iidem Hebraei autumant, vel Amanum montem significari, vel Taurum, quod nobis videtur verius.