monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28 > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 42
Hic est autem terminus terrae ad plagam Septentrionalem, a mari magno, via Ethalon venientibus Sadada, Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter medium Damasci, et confinium Emath: atrium Thicon , quae est iuxta terminos Auran (sive Auranitidis). Et erit terminas a mari usque ad atrium Enon (sive Seraranan) terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem terminus Emath plaga Septentrionalis. Inter descriptionem terrae sanctae duodecim tribuum Iosue filii Nun, et quae nunc per Ezechielem fieri imperatur, hoc interest, quod ibi inter tribus sorte terra dividitur, hic Domini iubentis arbitrio delegatur.