monumenta.ch > Hieronymus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 40
Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet. Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, in quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem. Pro eo quod nos diximus, quia Ioseph duplicem funiculum habet, LXX transtulerum, augmentum funiculi. Etenim Ioseph interpretatur augmentum; rem intelligentes pro nomine, et lectoris animum confundentes. Subtracta enim Levitica tribu, et templi sacrificiis delegata, remanebant undecim tribus, quarum tribus Ioseph divisa est in duas, Ephraim, et Manasse, qui dixerunt ad Iosue filium Nun: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? Quibus respondit Iosue: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim . Et iterum: Dixitque Iosue ad domum Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnae fortitudinis: non habebis sortem unam, sed transibis ad montem, et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia, et poteris ultra procedere, cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum . Hoc propterea dixerim, quia nunc Scriptura commemorat Ioseph, hoc est, Ephraim et Manasse duplicem habere funiculum. Singulae autem tribus iuxta multitudinem suam, aequalia accipiunt, terrae spatia, nequaquam arbitrio dividentis, sed sorte quae in Domini potestate consistit.