monumenta.ch > Hieronymus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 39
Sicut enim scientia Scripturarum ducit ad regna coelorum; et praebet nobis panem qui dicit. Ego sum panis, qui de coelo descendi : sic folia eius moralem doctrinam continent, et tribuunt sanitatem, ut peccantium curent vulnera. Pro foliis quae Hebraice dicuntur ALE, propter verbi et vocis similitudinem, LXX ascensionem transtulerunt, quod et ipsum sic edisseri potest, ut post cibos fructuum, verborum monitis ad coelestia conscendamus.