monumenta.ch > Hieronymus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 36
Sive in salinas dabuntur, iuxta illud quod in Evangelio scriptum est: Bonum est sal: si autem sal infatuatum fuerit, in nihil est utile : ut in perpetuum frugibus careant et virore. Quod et urbs post ruinam sale conspersa demonstrat. Super torrentem vero sive fluvium orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum, sive ut omnes voce consona transtulerunt, βρώσιμον |gr quod cibum et escam tribuit, et quod mandi potest: appellaturque lingua Hebraica, MACHAL et nihil iuxta Septuaginta veterascet in eo, sed quotidie innovabuntur fruges eius, sive non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius; iuxta illud quod in primo psalmo scriptum est.