monumenta.ch > Hieronymus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 35
Quod autem sequitur: In littoribus eius, et in palustribus, sive in his quae extra littora egrediuntur, aquae non sanabuntur, illud latenter ostendit, quod qui in Noe arca non fuerit, pereat regnante diluvio: et quos iste fluvius non attigerit, non suscipiant sanitatem; sed in salinas, inquit, dabuntur, iuxta illud quod scriptum est: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit . Erudiunt enim bonos exempla peiorum.