monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 34
Quos pisces ad dexteram partem iubente Domino extraxit Petrus, et erant centum quinquaginta tres: ita ut prae multitudine eorum retia rumperentur . Aiunt autem qui de animantium scripsere naturis et proprietate, qui ἀλιευτικὰ tam Latino, quam Graeco didicere sermone, de quibus Oppianus Cilix est, poeta doctissimus, centum quinquaginta tria esse genera piscium quae omnia capta sunt ab apostolis, et nihil remansit incaptum, dum et nobiles et ignobiles, divites et pauperes, et omne genus hominum de mari huius saeculi extrahitur ad salutem.