monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 32
Unde et Iosephus in sua narrat Historia, quod postquam Dominus crucifixus est, et velum templi scissum est, sive liminare templi fractum corruit, audita sit vox in adytis templi virtutum coelestium, Transeamus ex his sedibus. Hoc totum non superfluo, sed necessario dictum sit, quia mare Mortuum, influente in se flumine Domini, dicitur esse curatum.