monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 31
Unde respondit eis Dominus: Numquid resina non est in Galaad, aut medici non sunt ibi? Quare non ascendit sanatio filiae populi mei ? Et ipse Ieremias vociferatur, et dicit: Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero . Denique angeli qui praesides erant populi Iudaeorum eo tempore quando clamavit multitudo insipiens, et ait, Sanguis eius super nos, et super filios nostros ; et, Velum templi scissum est, et omnia Hebraeorum sacramenta reserata, responderunt praecipienti Domino, atque dixerunt: Curavimus Babylonem, et non est sanata: relinquamus eam , urbem videlicet confusionis atque vitiorum.