monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 30
Disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus . Ipse istud mare quod est salsissimum, et nimia amaritudine mortuum, sua morte sanavit, qui dicit per Isaiam: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me; evangelizare pauperibus misit me; sanare eos qui contriti sunt corde . Unde et per Ieremiam clamitat: Convertimini, filii convertentes, et sanabo contritiones vestras . Dixit enim populus impatiens, et dolorem vulnerum suorum diutius ferre non sustinens: Transivit aestas, pertransiit messis, et nos salvati non sumus.