monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 29
Et iterum, Hoc mare magnum et spatiosum . Quod quamdiu non susceperit in se aquas fluminis, sive torrentis, omne quod in se habet, mortificat; sed Dominus de quo dictum est, Percutiet, et curabit post duos dies, et in die tertio surgemus, et vivemus in conspectu eius (Osee VI, 23), Ipse loquitur in eodem Propheta Osee: Ego colligavi Ephraim, suscepi eum in brachio meo, et non cognoverunt, quia sanavi eos in corruptione hominis (Osee XI, 9); qui vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus pro iniquitatibus nostris.