monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 28
Engallim enim in principio est maris Mortui, ubi Iordanis ingreditur. Engaddi vero, ubi finitur atque consumitur. Mare autem Mortuum illud puto esse, de quo Zacharias loquitur: In die illa egredietur aqua vivens de Ierusalem, et medium eius in mare primum . Daniel quoque in haec verba consentit: Videbam, et ecce quatuor venti coeli innitebantur in mari magno . Et David: Mirabiles elationes maris . Et ex persona Salvatoris in psalmo: Veni in profundum maris et tempestas demersit me . Rex quoque Aegypti iuxta eumdem Ezechielem draco appellatur , qui habitat in mari, et ventilat fluminibus quasi cornibus suis.