monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 27
Cum haec itaque nihil utilitatis habeant, ut simplex sermo testatur, etiam si facta fuerint, quod stulta Iudaeorum superstitio credit, iuxta intelligentiam spiritalem Domini torrente curatae, habebunt pisces plurimos, et vivent omnia ad quae torrens iste pervenerit; ita ut piscatores stent super ripas ab Engaddi, usque ad Engallim: quorum prius fontem, sive oculum haedi: sequens fontem oculumve vitulorum sonat.