monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 26
Non enim noverant eum qui dicit: Ego sum vita et veritas . Et revera iuxta litteram huc usque nihil quod spiret, et possit incedere, prae amaritudine nimia, in hoc mari reperiri potest: nec cochleolae quidem parvique vermiculi et anguillae, et caetera animantium sive serpentium genera, quorum magis corpuscula possumus nosse quam nomina. Denique si Iordanis auctus imbribus pisces illuc influens rapuerit, statim moriuntur, et pinguibus aquis supernatant.