monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 25
Nec solum deserta sanarunt, sed intrant mare Orientale, mare videlicet mortuum in quo nihil poterat esse vitale, et mare amarissimum, quod Graece λίμνην ἀσφαλτῖτιν, id est, stagnum bituminis vocant. Mirumque in modum aquis Evangelicis aquae sanantur mortuae, quae ab eo quod nihil in se vitale habeant, nomen mortis sortitiae sunt.