monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 24
Aquas vel baptismi gratiam, vel Evangelicam significare doctrinam, dudum diximus. Quae si egrediantur de limine templi Domini, et Apostolicam teneant disciplinam, tumulos sabuli, steriles prius, et infertiles faciunt esse frugiferos, et omnia plana atque deserta ita irrigantur, ut exprimant in se Ierichontini fluvii sacramentum : quem Elisaeus Evangelico et Apostolico curavit sale, intantum ut ubi prius sterilitas fuerat et mors, ibi ubertas esset et vita.