monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 23
De quo fluvio multa in Scripturis sanctis legimus; sed in praesentiarum pauca dicenda sunt, ac primum illud: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei . Et in alio loco: Flumen Dei repletum est aquis, praeparasti cibum eorum, quia sic est praeparatio tua . Rursumque pluraliter: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas, a vocibus aquarum multarum: Mirabiles elationes maris . Et in Isaia: Faciam in deserto viam, et in invio flumina . Et in alio eiusdem loco manifestius: Apparebit in Sion fluvius decurrens gloriosus in terra sitienti . Super hunc fluvium erant arbores plurimae ex utraque parte ripae; ut inter duo scilicet Instrumenta, vetus et novum, clausus curreret fluvius. Ligna autem multa, vel arbores plurimas et multas nimis, illas arbitror quas in paradiso Scriptura commemorat pomis variis abundare; docetque prophetam ductor praevius et magister, et dicit: Aquae istae quae egrediuntur, vel in Galilaeam gentium, iuxta LXX, vel (ut verius in Hebraeo continetur) ad tumulos sabuli Orientalis, et descendunt ad plana deserti, vel ad Arabiam, intrabunt mare, vel ad exitus maris, et sanabuntur aquae.