monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 21
Vocat autem filium hominis, vel in figuram Domini Salvatoris; et enim Ezechiel interpretatur, fortitudo, vel imperium Dei: vel certe ad commotionem fragilitatis humanae; ne obliviscatur conditionis suae, dum ei magna monstrantur: et commonitum ducit, atque convertit ad ripam torrentis, ut quoniam mediam profunditatem transire non potuerat , saltem ea quae in ripis sunt recognoscat.