monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 20
Primumque dicendum, quod pro torrente in Hebraico dicitur NEHEL, et Graeco sermone χειμάῤῥους appellatur, LXX flumen transtulerunt. Deinde pro Galilaea, quae Hebraice dicitur GALILA, Aquila θίνας interpretatus sit, quod tumulos significat arenarum; Symmachus μεθόριον, quod possumus transferre confinium. Pro Arabia quoque Symmachus, inhabitabilem; Aquila, humilia vel plana; Theodotio, Araba transtulerunt. Dicamus ergo quid nobis videatur in singulis. Vir ille qui erat ductor Ezechielis, commonet prophetam, ut diligentius intueatur et videat, et occulta mysteria oculis mentis attendat.