monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 19
Plurimae species erunt piscium eius: sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae. In his autem quae egrediuntur ripas et sunt palustria, non sanabuntur, sed in salinas dabuntur. Et super torrentem (sive fluvium) orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum (sive frugiferum), non defluet folium ex eo (sive non inveterascet ex eo): et non deficiet fructus eius. Per singulos menses afferet primitiva (sive innovabuntur omnia); quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erit fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam (sive et ascensio eius ad sanitatem). Totum capitulum quamquam prolixum sit, simul ponere volui, ne sensum legentis interrumperem, et lectionis ordo divisus in partes, audientis intelligentiam conturbaret.