monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 15
De hoc torrente et Isaias loquitur: Ecce ego inclino super eos sicuti fluvium pacis, et sicut torrentem inundantem gloriam . Et in tricesimo quinto psalmo de sanctis dicitur: In protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos; quoniam apud te est fons vitae . Et in centesimo vicesimoquinto: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro . Et super Salvatore: De torrente bibet in via . Quis enim hominum gloriari potest castum se habere cor ? vel ad cuius mentem per oculorum fenestras, mors concupiscentiae non introibit , et (ut parum dicam) animi titillatio? Mundus enim in maligno positus est ; et a pueritia appositum est cor hominis ad malum, ut ne unius quidem diei a nativitatis suae exordio, sine peccato sit humana conditio . Unde et David confitetur in psalmo: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea . Non iniquitatibus matris meae, vel certe meis, sed in iniquitatibus humanae conditionis.