monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 14
Unde nunc quarto dicitur: Et mensus est mille, subauditur, cubitos, torrentem (quod LXX non transtulerunt) quae non potui pertransire: multo melius quam Septuaginta qui dixerunt, et non poterat pertransire. Propheta enim et omnis humana natura, post lumbos torrentem cogitationum, et incentiva in corde vitiorum, non potest pertransire. Vir autem ille qui indutus erat BADDIM, et ductor prophetae, liquido pertransiit: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius . Causasque reddit, cur propheta mille quartos cubitos non potuerit pertransire: quoniam, inquit, intumuerant aquae profundae torrentis, qui non potest transvadari. Et quomodo scriptum est, gloriante propheta: Torrentem pertransivit anima nostra ? Sed facile solvitur, si sciamus pro hoc scriptum esse in Hebraeo: Torrens pertransiit animam meam.