monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 13
His enim gradibus ad sublimia pervenimus: quae tamen ipsa sublimia usque ad lumbos et renes perveniunt, ut omnis in nobis ignobilis libido truncetur; et possideamus sanctificationem corporis, sine qua nemo videt Deum. Unde et in hoc eodem propheta : a pedibus usque ad lumbos Deus igneus cernitur. Indigent enim igne, et purgatione opera lumborum, dicente iusto: Quoniam lumbi mei repleti sunt illusionibus , per quos nobis et in die, et in noctium phantasmate illudit inimicus. A lumbis vero usque ad caput et verticem, pretiosissimo metallo electri fulgore resplendet: ut nihil in se sordidum, nihil habeat vilitatis.