monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 11
Denique ad talos usque pertingunt, qui plantae calcaneoque vicini sunt, qui patet morsibus colubri, dicente Domino: Tu eius observabis caput, et ipse observabit tuum calcaneum . Et in Psalterio de Iuda dicitur proditore: Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem , sive calcaneum, hoc enim Graecum πτέρνη |gr significat.