monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 10
Quod autem sequitur: Et eduxit me per viam portae Aquilonis, et convertit ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad Orientem, illud latenter ostendit, quod statim ad portam Orientalem pervenire non possumus, nisi per viam portae Aquilonis longo circuitu perveniamus ad eam. Nisi enim ventum frigidissimum vicerimus calore fidei, et calcaverimus regiones eius: ut impleatur illud in nobis Apostolicum: Deus autem conteret satanam sub pedibus vestris velociter , portam per quam egrediuntur aquae, et sunt a latere dextro, ingredi non valebimus. Et nota quod aquae istae quae ingrediuntur per portam Orientis, intantum laevas partes fugiunt, ut a dextris altaris ad Meridiem pergere describantur. Vir autem, inquit, ille qui habebat funiculum in manu, cum me duxisset per portam Aquilonis forinsecus ad viam, quae respiciebat Orientem, et ipse quoque esset in eodem loco, mensus est eiusdem aquae mille cubitos; et transduxit me per aquam usque ad talos, quos Aquila et Symmachus, et Theodotio ἀστραγάλους interpretati sunt, pro quibus LXX transtulerunt: et transivit in aquam, aquam remissionis: quod intelligere possumus prima hominum significare peccata, quae ingredientibus nobis aquas Domini dimittuntur, et baptismi ostendunt gratiam salutarem et initia sunt profectuum, tamen ipsa sublimia.