monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 9
Considera legem Moysi, si intelligatur iuxta sensum carneum Iudaeorum, quomodo amara sit, effodiens oculum pro oculo, dentem pro dente : vide in Thamar fornicationem , et Osee iunctum fornicariae, Ieremiae περίζωμα (Osee I, , Moysi uxorem Aethiopissam, et interfectionem Aegyptii, et mille alia, quae si intelligamus iuxta occidentem litteram, et non iuxta spiritum vivificantem, amara sunt, et lectorem suum non tam aedificant quam destruunt . Istae igitur aquae quae egrediuntur de templo Domini, et pergunt ad Orientem, et descendunt in latus Templi dextrum, ad altaris Meridiem, ubi sponsus convivas suos pascit, et accubat.